- CATAEBATES
- CATAEBATESIuppiter, h. e. descensor, ut meminit Pausan. in Eliacis, aram habebat in Olympia, ubi et Themidis fuit et primum Terrae oraculum. Sunt qui ideo sic appellatum tradant vel propter fulmina, vel quod e caelo saepe descendisse putaretur ad amores potiendos: huic Iovi Scarabaeum fuisse in tutela datum, scribit Aristophanes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.